Quid biblia dicit de Lectiones selectae – Omnes Bible versus de Lectiones selectae

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Lectiones selectae

Genesis 44 : 34
34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

Genesis 45 : 15
15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.

Exodus 14 : 30
30 liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum.

Exodus 15 : 19
19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

II Samuelis 18 : 33
33 Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?

Ruth 1 : 22
22 Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suæ: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.

I Regum 17 : 16
16 hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliæ.

II Regum 4 : 7
7 Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo.

II Regum 5 : 14
14 Descendit, et lavit in Jordane septies jxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.

Esther 4 : 17
17 Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia, quæ ei Esther præceperat.

Esther 7 : 10
10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.

Iob 14 : 10
10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est?

Iob 28 : 28
28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *