Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de iustificationem
Epistula ad Galatas 3 : 24
24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
Epistula ad Titum 3 : 7
7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Epistula ad Romanos 5 : 1
1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:
Epistula ad Romanos 8 : 30
30 Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.
Epistula ad Galatas 2 : 16 – 17
16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
Epistula Iacobi 2 : 20 – 23
20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
Epistula ad Philippenses 3 : 9
9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,
Epistula I ad Corinthios 6 : 11
11 Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
Leave a Reply