Quid biblia dicit de ioseph – Omnes Bible versus de ioseph

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de ioseph

Genesis 39 : 2 – 5
2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant:
5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam:

Genesis 37 : 4
4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

Genesis 45 : 1 – 28
1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.
2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.
3 Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
4 Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.
5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.
6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.
7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.
9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris,
10 et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides:
11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.
12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me.
14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus.
15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.
16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.
17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.
19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.
21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.
22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:
23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
26 Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,
28 et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.

Genesis 50 : 25
25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

Evangelium secundum Lucam 2 : 39
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.

Genesis 41 : 38
38 locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?

Genesis 50 : 25 – 26
25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

Evangelium secundum Lucam 2 : 7
7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio.

Evangelium secundum Lucam 1 : 27
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.

Genesis 47 : 1 – 12
1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen.
2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
3 quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
4 Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
5 Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
6 Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
7 Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
8 et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ?
9 respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
10 Et benedicto rege, egressus est foras.
11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.
12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.

Genesis 41 : 39
39 Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?

Psalmorum 105 : 18
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.

Genesis 41 : 51
51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

Iosue 24 : 32
32 Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 55
55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?

Evangelium secundum Matthaeum 2 : 19 – 23
19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,
20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.
21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.
22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.

Evangelium secundum Matthaeum 1 : 19 – 24
19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
20 Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
21 Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.

Actus Apostolorum 7 : 9
9 Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum, et erat Deus cum eo:

Psalmorum 105 : 17 – 22
17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.
19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,
22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.

Psalmorum 105 : 1 – 456

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus?
3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo:
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ, ut lauderis cum hæreditate tua.
6 Peccavimus cum patribus nostris ; injuste egimus, iniquitatem fecimus.
7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;
8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est ; et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
11 Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit.
12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
13 Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus ; et non sustinuerunt consilium ejus.
14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
16 Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron, sanctum Domini.
17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.
19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,
22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ; non crediderunt verbo ejus.
25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt vocem Domini.
26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto.
27 Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
32 Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis ; et vexatus est Moyses propter eos ;
33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis ;
35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum ;
36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus ;
39 et contaminata est in operibus eorum, et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
41 Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42 Et tribulaverunt eos inimici eorum ; et humiliati sunt sub manibus eorum ;
43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo ; et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
45 Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ ;
46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus ; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ; et dicet omnis populus: Fiat ! fiat !

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *