Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de iohannes baptista
Evangelium secundum Matthaeum 11 : 11
11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
Evangelium secundum Ioannem 1 : 25
25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
Evangelium secundum Ioannem 1 : 19 – 25
19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.
21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
Evangelium secundum Ioannem 1 : 21
21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
Evangelium secundum Lucam 1 : 13 – 17
13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:
14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum:
17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
Evangelium secundum Lucam 1 : 57 – 66
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
Evangelium secundum Matthaeum 17 : 11 – 13
11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
Evangelium secundum Ioannem 10 : 41
41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
Leave a Reply