Quid biblia dicit de incredulitas – Omnes Bible versus de incredulitas

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de incredulitas

Epistula ad Hebraeos 11 : 6
6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

Epistula ad Ephesios 2 : 8
8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:

Epistula ad Romanos 10 : 10
10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.

Evangelium secundum Ioannem 5 : 24
24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 22
22 et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Epistula ad Romanos 6 : 14
14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.

Evangelium secundum Matthaeum 7 : 21 – 23
21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.

Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

Evangelium secundum Lucam 8 : 11
11 Est autem hæc parabola: Semen est verbum Domini.

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 33
33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

Evangelium secundum Lucam 6 : 37 – 49
37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras?
42 aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
46 Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?
47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:
48 similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.

Evangelium secundum Matthaeum 6 : 24
24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

Evangelium secundum Ioannem 9 : 35
35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?

Epistula ad Romanos 5 : 1
1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:

Epistula I ad Timotheum 5 : 8
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *