Quid biblia dicit de Graecia – Omnes Bible versus de Graecia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Graecia

Evangelium secundum Marcum 7 : 26
26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.

Evangelium secundum Ioannem 7 : 35
35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?

Epistula ad Romanos 2 : 10
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco:

Epistula ad Romanos 3 : 9
9 Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,

Epistula I ad Corinthios 10 : 32
32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei:

Evangelium secundum Ioannem 12 : 23
23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.

Actus Apostolorum 16 : 1
1 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.

Actus Apostolorum 17 : 4
4 Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo, et Silæ, et de colentibus, gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ.

Actus Apostolorum 17 : 12
12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.

Actus Apostolorum 17 : 34
34 Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.

Actus Apostolorum 6 : 14
14 audivimus enim eum dicentem: quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses.

Actus Apostolorum 9 : 29
29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum.

Actus Apostolorum 18 : 17
17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat.

Epistula ad Romanos 10 : 12
12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

Epistula ad Galatas 3 : 28
28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Epistula ad Colossenses 3 : 11
11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.

Actus Apostolorum 19 : 9
9 Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.

Epistula I ad Corinthios 1 : 23
23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *