Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Esau
Genesis 25 : 26
26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
I Paralipomenon 1 : 34
34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
Genesis 36 : 1
1 Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
Genesis 36 : 8
8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
Genesis 25 : 28
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
Genesis 25 : 28
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
Genesis 25 : 34
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.
Malachiae 1 : 2
2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dominus: et dilexi Jacob,
Epistula ad Romanos 9 : 13
13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
Epistula ad Hebraeos 12 : 16
16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:
Genesis 26 : 34
34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci:
Genesis 26 : 35
35 quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
Genesis 26 : 34
34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci:
Genesis 28 : 9
9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.
Genesis 36 : 3
3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
Epistula ad Hebraeos 11 : 20
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
Leave a Reply