Quid biblia dicit de Ego tantum ludens loqui – Omnes Bible versus de Ego tantum ludens loqui

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ego tantum ludens loqui

Proverbiorum 26 : 18 – 19
18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci.

Epistula ad Ephesios 4 : 25
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.

Epistula ad Ephesios 4 : 29
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.

Proverbiorum 16 : 28
28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

Proverbiorum 15 : 1 – 33
1 Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem.
2 Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam.
3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.
4 Lingua placabilis lignum vitæ ; quæ autem immoderata est conteret spiritum.
5 Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
7 Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit.
8 Victimæ impiorum abominabiles Domino ; vota justorum placabilia.
9 Abominatio est Domino via impii ; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
10 Doctrina mala deserenti viam vitæ ; qui increpationes odit, morietur.
11 Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda filiorum hominum !
12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
13 Cor gaudens exhilarat faciem ; in mœrore animi dejicitur spiritus.
14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
15 Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi juge convivium.
16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
18 Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas.
19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo.
20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.
22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
23 Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.
24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.
25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.
26 Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata, per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
28 Mens justi meditatur obedientiam ; os impiorum redundat malis.
29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
30 Lux oculorum lætificat animam ; fama bona impinguat ossa.
31 Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.
32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
33 Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.

Proverbiorum 18 : 8
8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.

Epistula I Petri 4 : 8
8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.

Zachariae 8 : 16
16 Hæc sunt ergo verba quæ facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *