Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Derisio
Psalmorum 2 : 4
4 Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
Proverbiorum 1 : 26
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
Genesis 18 : 12
12 Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?
II Regum 2 : 23
23 Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve.
Leave a Reply