Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de vultus post terram
Psalmorum 24 : 1 – 10
1 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levai animam meam.
2 Deus meus, in te confido ; non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.
10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Genesis 1 : 26 – 31
26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 16 – 17
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
Psalmorum 1 : 1 – 6
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum,
6 quoniam novit Dominus viam justorum ; et iter impiorum peribit.
Leave a Reply