Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Vincula
Genesis 41 : 42
42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
Danielis 5 : 7
7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
Danielis 5 : 29
29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
Numeri 31 : 50
50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
Isaiae 3 : 19
19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
Exodus 28 : 14
14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.
Exodus 39 : 15
15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:
Iudicum 8 : 26
26 et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum.
I Regum 6 : 21
21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
I Regum 7 : 17
17 et quasi in modum retis, et catenarura sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat: septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero.
Psalmorum 68 : 6
6 Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita.
Psalmorum 149 : 8
8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ;
Ieremiae 40 : 4
4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge:
Actus Apostolorum 12 : 7
7 Et ecce angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus.
Actus Apostolorum 21 : 33
33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
Actus Apostolorum 28 : 20
20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
Psalmorum 73 : 6
6 exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.
Proverbiorum 1 : 9
9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
Leave a Reply