Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de vetus testamentum
Epistula ad Hebraeos 8 : 13
13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
Epistula ad Romanos 7 : 6
6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
Epistula Iacobi 2 : 10
10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 17 – 18
17 Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
18 Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 17
17 Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
Epistula ad Galatas 3 : 23 – 25
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.
24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
Epistula ad Galatas 3 : 28
28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
Evangelium secundum Lucam 24 : 44
44 Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
Ieremiae 31 : 31 – 34
31 Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum,
32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
34 et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minino eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.
Actus Apostolorum 25 : 8
8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.
Epistula ad Romanos 7 : 7
7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
Leave a Reply