Quid biblia dicit de auto-imago – Omnes Bible versus de auto-imago

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de auto-imago

I Samuelis 16 : 7
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.

Epistula II ad Corinthios 5 : 17
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.

Ieremiae 9 : 23 – 24
23 Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:
24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus.

Epistula ad Romanos 12 : 3
3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *