Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Stans
Psalmorum 1 : 1
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;
Epistula II ad Timotheum 3 : 12
12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
Epistula Iacobi 5 : 11
11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
Ezechielis 2 : 1
1 Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.
Epistula ad Hebraeos 11 : 1 – 40
1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret.
9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.
10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.
11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:
16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:
18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:
19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus.
22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.
30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:
33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
Epistula ad Hebraeos 4 : 12
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Epistula ad Galatas 5 : 22 – 25
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
Actus Apostolorum 15 : 1 – 41
1 Et quidam descendentes de Judæa, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum, audire gentes verbum Evangelii, et credere.
8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
11 Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos.
13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15 Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est:
16 Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud:
17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
18 Notum a sæculo est Domino opus suum.
19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
22 Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus,
23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus:
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28 Visum est enim Spiritui Sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30 Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32 Judas autem, et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
34 Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes, et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
Epistula I ad Corinthios 14 : 1 – 40
1 Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.
5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.
6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
7 Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?
8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes.
10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.
12 Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?
24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:
25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant.
27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.
29 Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:
32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?
37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.
39 Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
Epistula ad Ephesios 4 : 1 – 32
1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:
14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:
16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
20 Vos autem non ita didicistis Christum,
21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
27 Nolite locum dare diabolo:
28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
30 Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.
31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Epistula II ad Timotheum 3 : 16
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
Leave a Reply